- FIGERE
- I.FIGERESigna phrasis militaris Romanorum de qua vide infra in voce Vexillum.II.FIGEREapud Propert. l. 2. Eleg. 13. v. 23.Haec igitur mihi sint lepores audacia molles,Excipere et structo figere avem calamo:est devincire ac ligare, et immobilem praestare, Graece πῆξαι; quod quo modo factum sit, diximus supra, ubi de eo Aucupii genere, quod Arundinem crescentem, item Calamum structum, vocavêre Vett. Inde ad res Magicas translatum id verbum, uti defigere, devincire, ligare, significare coepit, vel simplicum herbarum, vel verborum potestate, vel alio aliquo modo, a naturali functione aliquem impedire ac devovere, uti inter alia videre est infra, ubi de Nodo Veneris. At columbam figere, apud Poetam; damas figere et tigres, apud alium; pisces cuspide, vel tridente figere, apud Firmicum, iaculo est ac sagittâ traicere et transfigere. Salmas. ad Solin. p. 1087. Alia notio eius, apud Stat. l. 3. Sylv. 1. v. 95.Tot virides lucos, tot saxa imitantia vultus,Aeraque, tot scripto viventes lumine cerasFixisti?ubi idem, quod dedicare et consecrare est. Vide Serv. ad Aen. l. 12. v. 768.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.